Rozmiar: 15909 bajtów

- 41 -

1284 nach dem 6. April.

Abt Lambert genehmigt den Ankauf der Scholtisei in Hemmersdorf durch den Schulzen Albert.

In nomine domini amen. Quoniam in rebus legitime gestis ac dispositis fidele testimonium habet scriptura, que posteris elidit ignoranciam, inculcat memoriam et roborat veritatem: nos frater Lambertus dictus abbas monasterii de Kamenz notum esse cupimus universis tam presentibus quam futuris hanc paginam inspecturis, quod, cum temporibus domini Conradi abbatis predecessoris nostri Albertus villicus noster in Heinrici villa ius et proprietatem villicationis eiusdem ville a filiis Bertoldi quondam ibidem villici, coram multis honestis viris ac fide dignis, sibi suisque successoribus rite succedentibus iuste ac rationabiliter comparasset et ipsam per resignationem dicti predecessoris nostri usque ad nostra iure legitimo tenuisset tempora, sicut tenet, nos huiusmodi venditionem, emptionem, resignationem dicte villicationis sic factam cum rationis moderamine appro[ban]tes, memoratam villicationem prefato Alberto et suis successoribus cum pleno iure, quod in eadem haberi et habere dinoscitur, videlicet tribus mansis liberis, uno molendino cum duabus rotis et si terciam in ipso habere voluerit aut potuerit, et omne ius artificum cum tercio denario de iudicio et quandam partem montis pro colendis humuletis de nostra nostrique conventus benivolencia et assensu hereditario iure in perpetuum per presentis scripti privilegium nostro sigillo consignatum duximus roborandam aut eciam confirmandam. Actum et datum anno domini M°.CC°.LXXX°.IIII°. coram nobis et fratribus nostris: Henrico priore, Hermanno subpriore, Volrado camerario, Conrado portario, Henrico notario et eciam in presencia proborum virorum: Henrici advocati de Frankenberch, Conradi Bohemi ibidem, Baldwini sculteti de Szadel, Conradi Divitis et aliis pluribus fide dignis.

Orig. Perg. Das an einem Pergamentstreifen befestigt gewesene Abtsiegel ist gänzlich abgelöst und fehlt. Regesten No. 1778.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów